monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 19
'Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.' In Hebraeo: 'Omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasciis aureis vestita est.' Pro eo quod in Septuaginta scriptum est ἒσωθεν, et nos vel 'intrinsecus' interpretati sumus; in quibusdam exemplaribus invenitur ESEBON, quod 'cogitationes' sonat. Ex quo ostenditur, omnem gloriam Ecclesiae, cui supra dictum est, 'Audi filia, et vide,' Et, 'O filia Tyri,' et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus, et in cogitationibus, id est, in interiori homine, et in circumcisione non manufacta, sed spiritu; habente conscientiae fiduciam apud Deum, et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine, quam in flore verborum. Quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtegmen intexitur, et tota vestimenti virtus in stamine est: ita in variis sensibus Scripturarum, in quibus vestis Ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus, et hoc ipsum significat vestis Aaron auro, purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexta , quam fecerunt mulieres, quibus Deus ad texendum dedit sapientiam. Et ut intelligere possimus omnem ornatum filiae regis intrinsecus, ipsa loquitur in Cantico: 'Introduxit me rex in cubiculum suum' : in qua clauso ostio labiorum, Deum Patrem iubemur orare. In nono quoque Psalmo titulus inscribitur, 'Pro absconditis filii.' Variam habuit et Ioseph tunicam , quam ei texuit mater Ecclesia. De his fimbriis Salvatoris αἱμοῥῤοοῦσα unam tetigit; et sanata est . Quod autem in Hebraico scribitur, 'fasciis aureis vestita est,' id ipsum significat quod supra: 'Omnis gloria filiae regis intrinsecus;' fasciis sensuum divinorum interiora membra obvolvuntur Ecclesiae, et tota uteri tegitur ambitio. Harum fasciarum non potest oblivisci sponsa, secundum Ieremiam , quae mammas ligant, et pectus, in quo cogitationes sunt, protegunt.